Lorem Ipsum

This isn't the 'real' lorem ipsum text—if there even is such a thing as a definitive lorem ipsum—instead, it's an adaptation of some text originally written by Cicero (thanks to The Latin Library), that can be handy to copy-and-paste chunks from.

I like it as an alternative to some of the Lorem Ipsum "generators" out there. If a generator is preferred, though, you might prefer to visit any of:

loremipsum.io | lipsum.com | baconipsum.com.

Credo ego vos, iudices, mirari, quid sit, quod, cum tot summi oratores hominesque nobilissimi sedeant, ego potissimum surrexerim, is, qui neque aetate neque ingenio neque auctoritate sim cum his, qui sedeant, comparandus.

Omnes hi, quos videtis adesse in hac causa, iniuriam novo scelere conflatam putant oportere defendi, O singularem sapientiam, iudices! Nonne videntur hunc hominem ex rerum natura sustulisse et eripuisse cui repente caelum, solem, aquam terramque ademerint ut, qui eum necasset unde ipse natus esset, careret eis rebus omnibus ex quibus omnia nata esse dicuntur?

Noluerunt feris corpus obicere ne bestiis quoque quae tantum scelus attigissent immanioribus uteremur; non sic nudos in flumen deicere ne, cum delati essent in mare, ipsum polluerent quo cetera quae violata sunt expiari putantur; denique nihil tam vile neque tam volgare est cuius partem ullam reliquerint.

Etenim quid tam est commune quam spiritus vivis, terra mortuis, mare fluctuantibus, litus eiectis? Ita vivunt, dum possunt, ut ducere animam de caelo non queant, ita moriuntur ut eorum ossa terra non tangat, ita iactantur fluctibus ut numquam adluantur, ita postremo eiciuntur ut ne ad saxa quidem mortui conquiescant.

Tanti malefici crimen, cui maleficio tam insigne supplicium est constitutum, probare te, Eruci, censes posse talibus viris, si ne causam quidem malefici protuleris? Si hunc apud bonorum emptores ipsos accusares eique iudicio Chrysogonus praeesset, tamen diligentius paratiusque venisses. 

Utrum quid agatur non vides, an apud quos agatur? Agitur de parricidio quod sine multis causis suscipi non potest; apud homines autem prudentissimos agitur qui intellegunt neminem ne minimum quidem maleficium sine causa admittere.

Esto, causam proferre non potes. Tametsi statim vicisse debeo, tamen de meo iure decedam et tibi quod in alia causa non concederem in hac concedam fretus huius innocentia. Non quaero abs te qua re patrem Sex. Roscius occiderit, quaero quo modo occiderit. Ita quaero abs te, C. Eruci: quo modo, et sic tecum agam ut meo loco vel respondendi vel interpellandi tibi potestatem faciam vel etiam, si quid voles, interrogandi.

Quo modo occidit? ipse percussit an aliis occidendum dedit? Si ipsum arguis, Romae non fuit; si per alios fecisse dicis, quaero quos? Servosne an liberos? Si liberos, quos homines? indidemne Ameria an hosce ex urbe sicarios? Si Ameria, qui sunt ei? Cur non nominantur? Si Roma, unde eos noverat Roscius qui Romam multis annis non venit neque umquam plus triduo fuit? Ubi eos convenit? Qui conlocutus est? Quo modo persuasit? 'Pretium dedit'; cui dedit? Per quem dedit? Unde aut quantum dedit? Nonne his vestigiis ad caput malefici perveniri solet? Et simul tibi in mentem veniat facito quem ad modum vitam huiusce depinxeris; hunc hominem ferum atque agrestem fuisse, numquam cum homine quoquam conlocutum esse, numquam in oppido constitisse.